An Online Resource of Medieval Liturgical Texts

Critical Edition of Antiphon c2453

See just the reading for:
XML source of Antiphon c2453
Previous Antiphon (c2452) | Next Antiphon (c2454)

A.CAO-H CAO-F: Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce clamans voce magna tradidit spiritum et ecce velum templi divisum est monumenta aperta sunt terraemotus enim factus fuerat magnus quia mortem filii dei clamabat mundus se sustinere non posse aperto ergo militis lancea latere crucifixi domini exivit sanguis et aqua in redemptionem salutis nostrae o admirabile pretium cuius pondere captivitas redempta est mundi tartarea con fracta sunt claustra inferni aperta est nobis ianua regni